- CONSULARES
- CONSULARESdicti provinciarum Rectores, quorum dignitatem et munus primitus invexisse videtur Hadrian. Imperator, qui, ut auctor est Spartianus, c. 22. quatuor Consulares per omnem Italiam Iudices constituit. Sed altius arcessendam eorum originem docetSalmasius. Cum enim ex provinciis, quae populo assignatae fuerant, in partitione per Augustum facta, aliae fuerint Praetoriae, aliae Proconsulares; ac duae quidem Proconsulares, quibus qui praeerant, Proconsules dicti sunt, Africa nempe et Asia: decem autem Praetoriae, quas enumerat Strabo, l. 17. sub fin. reliquas omnes Caesar sibi retinuit ac regendas suscepit. Et in eas quidem modo Consulares viros mittebat, modo Praetorios, modo Equites, quorum primi Legati Consulares, it. Consulares simpliciter; alteri Legati pro praetore: ultimi Praesides seu Procuratores dicti sunt. Hinc omnino illi Consulares, qui passim in veterib. libris et antiquis saxis occurrunt, de provinciarum Rectoribus: in quibus proin quoties legis Consularem provinciae, semper de legato Caesaris Consulari intelligas licebit. Strabo Υ῾πατικοὺς ἡγεμόνας eos vocat, et Υ῾πατικοὺς δικαιοδότας, l. 3 Sed pro arbitrio suo cum provinciarum iura et administrationes saepe Imperatores mutârint, exemplum eorum sequutns Hadrianus, novâ administratione institutâ, Consulares singulis Italiae provinciis praeposuit, qui iura redderent. Quos Consulares Α᾿νθυπάτους appellat Appianus, sed male: cum secundum illorum temporum consuetudinem, multun differrent Consularis et Proconsul; ut et provinciae Consulares, ac eae quas Proconsules regebant. Cum enim hae liberâ Republ. eaedem essent, Imperatorum aevô Proconsules erant, qui sortiebantur provincias more modôque antiquô et post peractum tempus Magistratu decedebant: Consulares autem vel Legati Caesaris Consularis ad arbitrium Caesaris, in Caesarianas provincias ibant, et ad eiusdein arbeitrium revocabantur. Caesar autem in provinciis suis Praetorios plerumque iure Consulati esse iubebat, quomodo Consulares dicebantur, qui numquam Consules fuissent. Sic Plinius Caecilius legatus Augusti pro Praetore, in provincia Ponti, Consulari potestate, dicitur in veter. Inscr. Quod sub posterioribus Imperatorib. passim usurpatum, ut qui Consulatum numquam inîssent, inter Consulares allecti, provinciis Consularibus praeponerentur etc. Praeter hos autem provinciatum Consulares, qui legati Caesaris erant, occurrunt in verterib. Inscr. Consulares Aquarum et Miniciae, qui alibi Procuratores, item Curatores Aquarum et Miniciae; Item Consularis rerum privatarum, in alia Inscr. quem omnes sciunt Procuratorem appellari. Sic et in veterib. Glossis: Consularis, Καθολικὸς exponitur: notum autem Καθολικὸν Caesaris procuratorem appellari. Nempe a Consularibus ornamentis, quibus hi insigniti, appellationem eam nacti sunt, uti discimus ex Suetomo, in Claudio. Vide Salmas ad Histor. Aug. passim, inprimis ad Spartian. in Hadr. loc. cit. Per Orientem XV. per Occidentem XXII. provincias a Consularibus gubernatas, recenset Notit. Imper. Certe Consularis Palaestinae occutrit, apud Hieronymum in Hilar. Consularis Cretae apud Dictym Cretensem: Consularis Siciliae in Vita S. Agathae etc. Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Ecel. c. 21. ubi dignitatem hanc Verspasiani aetate nondum natam, Nicephori vero principatu iam intermortuam, contendit. Sed et aConsularibus urbes praecipuas gubernatas esse, auctor est Constantinus Porphyrog. de Them l. 2. Anastasius item in Adriano P. ubi Paulus Consularis Ravennatium Urbis memoratur, vide quoque Valles. ad Ammian. l. 14. Apud Iul. Antecessorem, Constit. 56. c. 200. reperias quoque Consulares honorarios, seu codicillarios, quos ordinariis postponendos esse, ibidem dicitur etc. Diguitas horum Consularitas l. un. Cod. Theodos. de Consular. et Praesid. quam minorem fuiffe Proconsulatu, docet idem Salmas. ad Trebell. Pollion. in Vita Censorini. Addo saltem, Consulares provincias, fere omnes sub dispositione Vicariorum fuisse, ut et Praesidiales. Ita sub dispositione Vicarii Africae, quinque provinciae recensentur in Notit. Imperii, Byzacium, Numidia, Tripolitana, Mauritania Sitifensis, et Mauritania Caesariensis: e Quibus Byzacium et Numidia Consulares, ceteraePraesidiales. Imo nec provincias eas tantum, sed ipsos etiam Rectores, Vicario eadem Notitia subicit: Sub dispositione Viri illustris praesecti praetorio Africae septem, Byzaciu, Numidia, Mauritania Sitifensis, Mauritania Caesariensis, Tripolis Praefectus Annone Africae, praesectus fundorum Patrimonialium etc. ex eod. Salmas. ad Solin. p. 807. De titulo honorario Consularium, infra aliquid voce Laudabilitas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.